Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.12.1 | Cic. Fam. 11.12.2 (English) | >>Cic. Fam. 11.13.1 |
11.12.1
tris uno die a te accepi epistulas , unam brevem quam Flacco Volumnio dederas , duas pleniores , quarum alteram tabellarius T . Vibi attulit , alteram ad me misit Lupus . ex
tuis litteris et ex Graecei oratione non modo non restinctum bellum sed etiam inflammatum videtur . non dubito autem pro tua ,singulari prudentia quin perspicias , si aliquid firmitatis nactus sit Antonius , omnia tua illa praeclara in rem p . merita ad nihilum esse ventura . ita enim
Romam erat nuntiatum , ita persuasum omnibus , cum paucis
inermis , perterritis metu , fracto animo fugisse Antonium .
11.12.2
qui si ita se habet ut , quem ad modum audiebam de
Graeceio , confligi cum eo sine periculo non possit , non ille mihi fugisse a Mutina videtur sed locum belli gerendi mutasse . itaque homines alii facti sunt ; non nulli etiam queruntur , quod persecuti non sitis ; opprimi potuisse , si celeritas adhibita esset , existimant . omnino est hoc populi maximeque nostri , in eo potissimum abuti libertate per quem eam consecutus sit ; sed tamen providendum est ne quae iusta querela esse possit . res se sic habet : is bellum confecerit , qui Antonium oppresserit . hoc quam vim habeat te existimare malo quam me apertius scribere .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.12.1 | Cic. Fam. 11.12.2 (English) | >>Cic. Fam. 11.13.1 |